FALCKENSTENIA

FALCKENSTENIA
FALCKENSTENIA
Familia Germaniae Comitivae axiomate illustris. Alias illa etiam a Dhun cognominatur: ex ea autem primus Wirichius feudum Falckenstenium, a Lotharingiae Duce, per subinfeudationem, obtinuisse legitur; cuius nepos cognominis e tribus filiis tres lineas sevit. Ex his enim Ioh. Falckensteniam, et Sebastianus Obersteniam orsi sunt, quae tamen utraqueve nostro saeculo masculorum defectu cessavit: Ioh. in illa filia Sidonia Axelio Lewenhauptio Sueco nupta, in hanc familiam fuum ius inferente. Tertia linea in Bruch seu Broich, a Philippo orta est: cuius pronepos Vilhelmus Wirichius est, qui nunc ultimus marium est superstes, silium queve turbato ordine naturae sepelire coactus est. Fil. is fuit Ioh. Adolphii Com. de Falckenstein, in Broich, ex Anna Maria Nassavia: ductaqueve uxore Elisaberhâ Waldecciâ genuit Carolum Alexandrum, qui oblit A. C. 1659. Annam Elisabetham (ux. Georgii Vilhelmi Comitis Leiningensis) et N. N. (ux. Emiconis Christiani itidem Comitis Leiningensis.) Phil. Iac. Spener. Theat. Nobil. Europ. Part. I. p. 71. 161. et in Ind. Rami Oberstenii probationem habes apud Eund. Part. III. p. 22. Ibid. p. 37. quomodo Falckenstenius, in specie ita dictus, Lewenhauptiis accreverit invenies.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • CRONBERGIA — Familia in Germavia illustris. Inter prisca decora sua Rudolphum numerat, qui filius Welphonis Ducis Norici et Iudithae Augustae, ex qua Ludovicus Pius Imperator Carolum Calvum Francorum Regem genuit, frater atque Cancellarius Francie A. C. 866.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • OBERSTENIUM — Germanice Oberstein, castrum Germaniae, olim sub Comite proprio, ex Familia Falckenstenia, alias etiam a Dhun cognominatâ. In hac enim cum primus Wirichius feudum Falckenstenium, a Lotharingiae Duce, per subinfeudationem obtinuisset, A. C. 1458.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PHILIPPUS Balthasar — Hermanni Badensi Marchionis fil. ex Maria Sidonia Falckenstenia, frater Caroli Wilhelmi Eugenii, Ferdinandi IV. Romanor. Regis Camenarrii …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ZWEIBRUCKENSES — sive Bipontini et Bitschii, Auctorem dicuntur habuisse Weckerum Comitem qui in exercitu Henrici Aucupis militaverit A. C. 934. In Simonis dein III. cognomin. Weckeri (cuius patruus Eberhardus sua Roberto Palatino A. C. 1385. vendidise dicitur)… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”